- HERIMANNI seu ARIMANNI
- HERIMANNI seu ARIMANNIcertum nominum apud Longobardos genus, quos immediare subditos fuisse Comitibus ipsis, Iudicibus, Sculdasiis etc. legimus in LL. Longobard. sub quibus in oppidis et castris militabant, invigilabantqueve eorum tuitioni: quasi viri exercivum, ex Gern. here. exercitus et mann. vir; Galli dicerent Hommes de guerre, Hommes d'armee: adeoqueve milites, beneficia ac praedia ab Imp. concessa possidentes, vassalli imores. Goldast. Vel certe fuêre ipsi villarum incolae seu subditi, prorsus diversi a servis, cum nulli oneri subiacerent, praeterquam hostis et placiti, ex here dominus et man homo, quasi Homines Domini, i. e. vassalli. Liberae enim conditionis homines fuisse, certum est. Obligatio eorum eundi in exercitum, Arimannia seu Arimandia, Feudor. l. 5. quae merito intcr iura Regalia ibi recensetur etc. Vide C. du Fresne in Gloss. in voce hac.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.